- BRISEUS
- BRISEUSLiber Pater. Cornutus in hoc Persii, Sat. 1. v. 76.Est nunc Brisaei quem venosus liber Axi.Brisaeum appellatum esse scribit, vel a mellis usu, quod ipse primus mel invenisse dicatur: vel ab uva, quod eam expresserit, quum brisare sit exprimere, vel a nympha, quae eum nutrivisse dicitur. Brisaeus etiam Poetarum epitheton est, quod ii in Liberi patris tutela esse credantur. Vide Calaubon. ad locum Persii allatum. Addo, quod Hesychio Βρησσαῖος, a Chald. brez vel briz, h. e. fluxus mellis, e favo egredientis. Cornutus in Persium Sat.1. Est Brisaeus Liber Pater cognominatus a mellis usu, eo quod ipse primus dicitur invenisse mel, et ex favis expressisse. Quo facir, quod Brisas vocabant Nymphas, quae Aristaeum docuerunt mellis conficiendi rationem. Heraclides in Ceorum Rep. Α᾿ριςταῖον δέ φασι, μαθεῖν παρὰ Βρισῶν τὴν μελιττουργίαν, Aristaeum vero dicunt didicisse a Brists mellis conficiendi modum etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.